Monday, March 28, 2011

Newton's Laws of Motion in Latin

AXIOMATA, SIVE LEGES MOTUS

[Leges solæ descripta sunt, commentariis prætermissis.]

Lex I

Corpus omne perseverare in statu suo quiescendi vel movendi uniformiter in directum, nisi quatenus illud a viribus impressis cogitur statum suum mutare.

Lex II

Mutationem motus proportionalem esse vi motrici impressæ, & fieri secundum lineam rectam qua vis illa imprimitur.

Lex III

Actioni contrariam semper & æqualem esse reactionem: sive corporum duorum actiones in se mutuo semper esse æquales & in partes contrarias dirigi.
http://www.thelatinlibrary.com/newton.leges.html

Crowley latin ritual

APPENDIX VI

A FEW PRINCIPAL RITUALS
Grimorium Sanctissimum.



Arcanum Arcanorum Quod Continet Nondum Revelandum ipsis Regibus supremis O.T.O. Grimorium Quod Baphomet X Degree M... suo fecit.
De Templo.
1. Oriente ............... Altare
2. Occidente ............. Tabula dei invocandi
3. Septentrione .......... Sacerdos
4. Meridione ............. Ignis cum thuribulo, GR:chi. GR:tau. GR:lambda.
5. Centro ................ Lapis quadratus cum
Imagine Dei
Maximi Igentis Nefandi Ineffabilis Sanctissimi
et cum ferro, tintinnabulo, oleo.
Virgo. Stet imago juxta librum GR:Theta-Epsilon-Lambda-Eta-Mu-Alpha.

De ceremonio Principii.

Fiat ut in Libro DCLXXI dicitur, sed antea virgo lavata sit cum verbis "Asperge me..." GR:chi. GR:tau. GR:lambda., et habilimenta ponat cum verbis "Per sanctum Mysterium," GR:chi. GR:tau. GR:lambda.
Ita Pyramis fiat. Tunc virgo lavabit sacerdotem et vestimenta ponat ut supra ordinatur.
(Hic dicat virgo orationes dei operis).

De ceremonio Thuribuli.

Manibus accedat et ignem et sacerdotem virgo, dicens: {325}
"Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris et flamman aeternae caritatis.

De ceremonio Dedicationis.

Invocet virgo Imaginem Dei. M.I.N.I.S. his verbis. --- Tu qui es prater omnia... GR:chi. GR:tau. GR:lambda."
Nec relinquet alteram Imaginem.

De Sacrificio Summo.

Deinde silentium frangat sacerdos cum verbis versiculi sancti dei particularitur invocandi.
Ineat ad Sanctum Sanctorum.
Caveat; caveat, caveat.
Duo qui fiunt UNUS sine intermissione verba versiculi sancti alta voce cantent.

De Benedictione Benedicti.

Missa rore, dicat mulier haec verba "Quia patris et filii s.s." GR:chi. GR:tau. GR:lambda.

De Ceremonio Finis

Fiat ut in Libro DCLXXI dicitur. GR:Alpha-Upsilon-Mu-Gamma-Nu.